Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - PSALMORUM - PSALMORUM 31

PSALMORUM 31:1-11

Help us?
Click on verse(s) to share them!
1Ipsi David intellectus. Beati quorum remissæ sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata.
2Beatus vir cui non imputavit Dominus peccatum, nec est in spiritu ejus dolus.
3Quoniam tacui, inveteraverunt ossa mea, dum clamarem tota die.
4Quoniam die ac nocte gravata est super me manus tua, conversus sum in ærumna mea, dum configitur spina.
5Delictum meum cognitum tibi feci, et injustitiam meam non abscondi. Dixi: Confitebor adversum me injustitiam meam Domino; et tu remisisti impietatem peccati mei.
6Pro hac orabit ad te omnis sanctus in tempore opportuno. Verumtamen in diluvio aquarum multarum, ad eum non approximabunt.
7Tu es refugium meum a tribulatione quæ circumdedit me; exsultatio mea, erue me a circumdantibus me.
8Intellectum tibi dabo, et instruam te in via hac qua gradieris; firmabo super te oculos meos.
9Nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus. In camo et freno maxillas eorum constringe, qui non approximant ad te.
10Multa flagella peccatoris; sperantem autem in Domino misericordia circumdabit.
11Lætamini in Domino, et exsultate, justi; et gloriamini, omnes recti corde.

Read PSALMORUM 31PSALMORUM 31
Compare PSALMORUM 31:1-11PSALMORUM 31:1-11