Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - LUCAM - LUCAM 13

LUCAM 13:14-31

Help us?
Click on verse(s) to share them!
14Respondens autem archisynagogus, indignans quia sabbato curasset Jesus, dicebat turbæ: Sex dies sunt in quibus oportet operari: in his ergo venite, et curamini, et non in die sabbati.
15Respondens autem ad illum Dominus, dixit: Hypocritæ, unusquisque vestrum sabbato non solvit bovem suum, aut asinum a præsepio, et ducit adaquare?
16Hanc autem filiam Abrahæ, quam alligavit Satanas, ecce decem et octo annis, non oportuit solvi a vinculo isto die sabbati?
17Et cum hæc diceret, erubescebant omnes adversarii ejus: et omnis populus gaudebat in universis, quæ gloriose fiebant ab eo.
18Dicebat ergo: Cui simile est regnum Dei, et cui simile æstimabo illud?
19Simile est grano sinapis, quod acceptum homo misit in hortum suum, et crevit, et factum est in arborem magnam: et volucres cæli requieverunt in ramis ejus.
20Et iterum dixit: Cui simile æstimabo regnum Dei?
21Simile est fermento, quod acceptum mulier abscondit in farinæ sata tria, donec fermentaretur totum.
22Et ibat per civitates et castella, docens, et iter faciens in Jerusalem.
23Ait autem illi quidam: Domine, si pauci sunt, qui salvantur? Ipse autem dixit ad illos:
24Contendite intrare per angustam portam: quia multi, dico vobis, quærent intrare, et non poterunt.
25Cum autem intraverit paterfamilias, et clauserit ostium, incipietis foris stare, et pulsare ostium, dicentes: Domine, aperi nobis: et respondens dicet vobis: Nescio vos unde sitis:
26tunc incipietis dicere: Manducavimus coram te, et bibimus, et in plateis nostris docuisti.
27Et dicet vobis: Nescio vos unde sitis: discedite a me omnes operarii iniquitatis.
28Ibi erit fletus et stridor dentium: cum videritis Abraham, et Isaac, et Jacob, et omnes prophetas in regno Dei, vos autem expelli foras.
29Et venient ab oriente, et occidente, et aquilone, et austro, et accumbent in regno Dei.
30Et ecce sunt novissimi qui erunt primi, et sunt primi qui erunt novissimi.
31In ipsa die accesserunt quidam pharisæorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere.

Read LUCAM 13LUCAM 13
Compare LUCAM 13:14-31LUCAM 13:14-31