Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - LUCAM - LUCAM 12

LUCAM 12:18-49

Help us?
Click on verse(s) to share them!
18Et dixit: Hoc faciam: destruam horrea mea, et majora faciam: et illuc congregabo omnia quæ nata sunt mihi, et bona mea,
19et dicam animæ meæ: Anima, habes multa bona posita in annos plurimos: requiesce, comede, bibe, epulare.
20Dixit autem illi Deus: Stulte, hac nocte animam tuam repetunt a te: quæ autem parasti, cujus erunt?
21Sic est qui sibi thesaurizat, et non est in Deum dives.
22Dixitque ad discipulos suos: Ideo dico vobis, nolite solliciti esse animæ vestræ quid manducetis, neque corpori quid induamini.
23Anima plus est quam esca, et corpus plus quam vestimentum.
24Considerate corvos, quia non seminant, neque metunt, quibus non est cellarium, neque horreum, et Deus pascit illos. Quanto magis vos pluris estis illis?
25Quis autem vestrum cogitando potest adjicere ad staturam suam cubitum unum?
26Si ergo neque quod minimum est potestis, quid de ceteris solliciti estis?
27Considerate lilia quomodo crescunt: non laborant, neque nent: dico autem vobis, nec Salomon in omni gloria sua vestiebatur sicut unum ex istis.
28Si autem fœnum, quod hodie est in agro, et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit: quanto magis vos pusillæ fidei?
29Et vos nolite quærere quid manducetis, aut quid bibatis: et nolite in sublime tolli:
30hæc enim omnia gentes mundi quærunt. Pater autem vester scit quoniam his indigetis.
31Verumtamen quærite primum regnum Dei, et justitiam ejus: et hæc omnia adjicientur vobis.
32Nolite timere pusillus grex, quia complacuit Patri vestro dare vobis regnum.
33Vendite quæ possidetis, et date eleemosynam. Facite vobis sacculos, qui non veterascunt, thesaurum non deficientem in cælis: quo fur non appropriat, neque tinea corrumpit.
34Ubi enim thesaurus vester est, ibi et cor vestrum erit.
35Sint lumbi vestri præcincti, et lucernæ ardentes in manibus vestris,
36et vos similes hominibus exspectantibus dominum suum quando revertatur a nuptiis: ut, cum venerit et pulsaverit, confestim aperiant ei.
37Beati servi illi quos, cum venerit dominus, invenerit vigilantes: amen dico vobis, quod præcinget se, et faciet illos discumbere, et transiens ministrabit illis.
38Et si venerit in secunda vigilia, et si in tertia vigilia venerit, et ita invenerit, beati sunt servi illi.
39Hoc autem scitote, quoniam si sciret paterfamilias, qua hora fur veniret, vigilaret utique, et non sineret perfodi domum suam.
40Et vos estote parati: quia qua hora non putatis, Filius hominis veniet.
41Ait autem et Petrus: Domine, ad nos dicis hanc parabolam, an et ad omnes?
42Dixit autem Dominus: Quis, putas, est fidelis dispensator, et prudens, quem constituit dominus supra familiam suam, ut det illis in tempore tritici mensuram?
43Beatus ille servus quem, cum venerit dominus, invenerit ita facientem.
44Vere dico vobis, quoniam supra omnia quæ possidet, constituet illum.
45Quod si dixerit servus ille in corde suo: Moram facit dominus meus venire: et cœperit percutere servos, et ancillas, et edere, et bibere, et inebriari:
46veniet dominus servi illius in die qua non sperat, et hora qua nescit, et dividet eum, partemque ejus cum infidelibus ponet.
47Ille autem servus qui cognovit voluntatem domini sui, et non præparavit, et non facit secundum voluntatem ejus, vapulabit multis:
48qui autem non cognovit, et fecit digna plagis, vapulabit paucis. Omni autem cui multum datum est, multum quæretur ab eo: et cui commendaverunt multum, plus petent ab eo.
49Ignem veni mittere in terram, et quid volo nisi ut accendatur?

Read LUCAM 12LUCAM 12
Compare LUCAM 12:18-49LUCAM 12:18-49