Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - IOSUE - IOSUE 21

IOSUE 21:3-12

Help us?
Click on verse(s) to share them!
3Dederuntque filii Israël de possessionibus suis juxta imperium Domini, civitates et suburbana earum.
4Egressaque est sors in familiam Caath filiorum Aaron sacerdotis, de tribubus Juda, et Simeon, et Benjamin, civitates tredecim:
5et reliquis filiorum Caath, id est Levitis, qui superfuerant, de tribubus Ephraim, et Dan, et dimidia tribu Manasse, civitates decem.
6Porro filii Gerson egressa est sors, ut acciperent de tribubus Issachar et Aser et Nephthali, dimidiaque tribu Manasse in Basan, civitates numero tredecim.
7Et filiis Merari per cognationes suas de tribubus Ruben et Gad et Zabulon urbes duodecim.
8Dederuntque filii Israël Levitis civitates et suburbana earum, sicut præcepit Dominus per manum Moysi, singulis sorte tribuentes.
9De tribubus filiorum Juda et Simeon dedit Josue civitates, quarum ista sunt nomina,
10filiis Aaron per familias Caath Levitici generis (prima enim sors illis egressa est),
11Cariatharbe patris Enac, quæ vocatur Hebron, in monte Juda, et suburbana ejus per circuitum.
12Agros vero et villas ejus dederat Caleb filio Jephone ad possidendum.

Read IOSUE 21IOSUE 21
Compare IOSUE 21:3-12IOSUE 21:3-12