Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - ACTUUM APOSTOLORUM - ACTUUM APOSTOLORUM 4

ACTUUM APOSTOLORUM 4:1-17

Help us?
Click on verse(s) to share them!
1Loquentibus autem illis ad populum, supervenerunt sacerdotes, et magistratus templi, et sadducæi,
2dolentes quod docerent populum, et annuntiarent in Jesu resurrectionem ex mortuis:
3et injecerunt in eos manus, et posuerunt eos in custodiam in crastinum: erat enim jam vespera.
4Multi autem eorum qui audierant verbum, crediderunt: et factus est numerus virorum quinque millia.
5Factum est autem in crastinum, ut congregarentur principes eorum, et seniores, et scribæ, in Jerusalem:
6et Annas princeps sacerdotum, et Caiphas, et Joannes, et Alexander, et quotquot erant de genere sacerdotali.
7Et statuentes eos in medio, interrogabant: In qua virtute, aut in quo nomine fecistis hoc vos?
8Tunc repletus Spiritu Sancto Petrus, dixit ad eos: Principes populi, et seniores, audite:
9si nos hodie dijudicamur in benefacto hominis infirmi, in quo iste salvus factus est,
10notum sit omnibus vobis, et omni plebi Israël, quia in nomine Domini nostri Jesu Christi Nazareni, quem vos crucifixistis, quem Deus suscitavit a mortuis, in hoc iste astat coram vobis sanus.
11Hic est lapis qui reprobatus est a vobis ædificantibus, qui factus est in caput anguli:
12et non est in alio aliquo salus. Nec enim aliud nomen est sub cælo datum hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri.
13Videntes autem Petri constantiam, et Joannis, comperto quod homines essent sine litteris, et idiotæ, admirabantur, et cognoscebant eos quoniam cum Jesu fuerant:
14hominem quoque videntes stantem cum eis, qui curatus fuerat, nihil poterant contradicere.
15Jusserunt autem eos foras extra concilium secedere: et conferebant ad invicem,
16dicentes: Quid faciemus hominibus istis? quoniam quidem notum signum factum est per eos omnibus habitantibus Jerusalem: manifestum est, et non possumus negare.
17Sed ne amplius divulgetur in populum, comminemur eis ne ultra loquantur in nomine hoc ulli hominum.

Read ACTUUM APOSTOLORUM 4ACTUUM APOSTOLORUM 4
Compare ACTUUM APOSTOLORUM 4:1-17ACTUUM APOSTOLORUM 4:1-17