Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - ACTUUM APOSTOLORUM - ACTUUM APOSTOLORUM 26

ACTUUM APOSTOLORUM 26:25-32

Help us?
Click on verse(s) to share them!
25Et Paulus: Non insanio, inquit, optime Feste, sed veritatis et sobrietatis verba loquor.
26Scit enim de his rex, ad quem et constanter loquor: latere enim eum nihil horum arbitror. Neque enim in angulo quidquam horum gestum est.
27Credis, rex Agrippa, prophetis? Scio quia credis.
28Agrippa autem ad Paulum: In modico suades me christianum fieri.
29Et Paulus: Opto apud Deum, et in modico et in magno, non tantum te, sed etiam omnes qui audiunt hodie fieri tales, qualis et ego sum, exceptis vinculis his.
30Et exsurrexit rex, et præses, et Bernice, et qui assidebant eis.
31Et cum secessissent, loquebantur ad invicem, dicentes: Quia nihil morte aut vinculis dignum quid fecit homo iste.
32Agrippa autem Festo dixit: Dimitti poterat homo hic, si non appellasset Cæsarem.

Read ACTUUM APOSTOLORUM 26ACTUUM APOSTOLORUM 26
Compare ACTUUM APOSTOLORUM 26:25-32ACTUUM APOSTOLORUM 26:25-32