Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - MARCUM - MARCUM 9

MARCUM 9:32-43

Help us?
Click on verse(s) to share them!
32Et venerunt Capharnaum. Qui cum domi essent, interrogabat eos: Quid in via tractabatis?
33At illi tacebant: siquidem in via inter se disputaverunt: quis eorum major esset.
34Et residens vocavit duodecim, et ait illis: Si quis vult primus esse, erit omnium novissimus, et omnium minister.
35Et accipiens puerum, statuit eum in medio eorum: quem cum complexus esset, ait illis:
36Quisquis unum ex hujusmodi pueris receperit in nomine meo, me recipit: et quicumque me susceperit, non me suscipit, sed eum qui misit me.
37Respondit illi Joannes, dicens: Magister, vidimus quemdam in nomine tuo ejicientem dæmonia, qui non sequitur nos, et prohibuimus eum.
38Jesus autem ait: Nolite prohibere eum: nemo est enim qui faciat virtutem in nomine meo, et possit cito male loqui de me:
39qui enim non est adversum vos, pro vobis est.
40Quisquis enim potum dederit vobis calicem aquæ in nomine meo, quia Christi estis: amen dico vobis, non perdet mercedem suam.
41Et quisquis scandalizaverit unum ex his pusillis credentibus in me: bonum est ei magis si circumdaretur mola asinaria collo ejus, et in mare mitteretur.
42Et si scandalizaverit te manus tua, abscide illam: bonum est tibi debilem introire in vitam, quam duas manus habentem ire in gehennam, in ignem inextinguibilem,
43ubi vermis eorum non moritur, et ignis non extinguitur.

Read MARCUM 9MARCUM 9
Compare MARCUM 9:32-43MARCUM 9:32-43