Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - LUCAM - LUCAM 4

LUCAM 4:25-40

Help us?
Click on verse(s) to share them!
25In veritate dico vobis, multæ viduæ erant in diebus Eliæ in Israël, quando clausum est cælum annis tribus et mensibus sex, cum facta esset fames magna in omni terra:
26et ad nullam illarum missus est Elias, nisi in Sarepta Sidoniæ, ad mulierem viduam.
27Et multi leprosi erant in Israël sub Eliseo propheta: et nemo eorum mundatus est nisi Naaman Syrus.
28Et repleti sunt omnes in synagoga ira, hæc audientes.
29Et surrexerunt, et ejecerunt illum extra civitatem: et duxerunt illum usque ad supercilium montis, super quem civitas illorum erat ædificata, ut præcipitarent eum.
30Ipse autem transiens per medium illorum, ibat.
31Et descendit in Capharnaum civitatem Galilææ, ibique docebat illos sabbatis.
32Et stupebant in doctrina ejus, quia in potestate erat sermo ipsius.
33Et in synagoga erat homo habens dæmonium immundum, et exclamavit voce magna,
34dicens: Sine, quid nobis et tibi, Jesu Nazarene? venisti perdere nos? scio te quis sis, Sanctus Dei.
35Et increpavit illum Jesus, dicens: Obmutesce, et exi ab eo. Et cum projecisset illum dæmonium in medium, exiit ab illo, nihilque illum nocuit.
36Et factus est pavor in omnibus, et colloquebantur ad invicem, dicentes: Quod est hoc verbum, quia in potestate et virtute imperat immundis spiritibus, et exeunt?
37Et divulgabatur fama de illo in omnem locum regionis.
38Surgens autem Jesus de synagoga, introivit in domum Simonis. Socrus autem Simonis tenebatur magnis febribus: et rogaverunt illum pro ea.
39Et stans super illam imperavit febri: et dimisit illam. Et continuo surgens, ministrabat illis.
40Cum autem sol occidisset, omnes qui habebant infirmos variis languoribus, ducebant illos ad eum. At ille singulis manus imponens, curabat eos.

Read LUCAM 4LUCAM 4
Compare LUCAM 4:25-40LUCAM 4:25-40