Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - LUCAM - LUCAM 11

LUCAM 11:39-49

Help us?
Click on verse(s) to share them!
39Et ait Dominus ad illum: Nunc vos pharisæi, quod deforis est calicis et catini, mundatis: quod autem intus est vestrum, plenum est rapina et iniquitate.
40Stulti ! nonne qui fecit quod deforis est, etiam id quod deintus est fecit?
41Verumtamen quod superest, date eleemosynam: et ecce omnia munda sunt vobis.
42Sed væ vobis, pharisæis, quia decimatis mentham, et rutam, et omne olus, et præteritis judicium et caritatem Dei: hæc autem oportuit facere, et illa non omittere.
43Væ vobis, pharisæis, quia diligitis primas cathedras in synagogis, et salutationes in foro.
44Væ vobis, quia estis ut monumenta, quæ non apparent, et homines ambulantes supra, nesciunt.
45Respondens autem quidam ex legisperitis, ait illi: Magister, hæc dicens etiam contumeliam nobis facis.
46At ille ait: Et vobis legisperitis væ: quia oneratis homines oneribus, quæ portare non possunt, et ipsi uno digito vestro non tangitis sarcinas.
47Væ vobis, qui ædificatis monumenta prophetarum: patres autem vestri occiderunt illos.
48Profecto testificamini quod consentitis operibus patrum vestrorum: quoniam ipsi quidem eos occiderunt, vos autem ædificatis eorum sepulchra.
49Propterea et sapientia Dei dixit: Mittam ad illos prophetas, et apostolos, et ex illis occident, et persequentur:

Read LUCAM 11LUCAM 11
Compare LUCAM 11:39-49LUCAM 11:39-49