Text copied!
Bibles in Latin

LUCAM 11:39-49 in Latin

Help us?

LUCAM 11:39-49 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598

39 Et ait Dominus ad illum: Nunc vos pharisæi, quod deforis est calicis et catini, mundatis: quod autem intus est vestrum, plenum est rapina et iniquitate.
40 Stulti ! nonne qui fecit quod deforis est, etiam id quod deintus est fecit?
41 Verumtamen quod superest, date eleemosynam: et ecce omnia munda sunt vobis.
42 Sed væ vobis, pharisæis, quia decimatis mentham, et rutam, et omne olus, et præteritis judicium et caritatem Dei: hæc autem oportuit facere, et illa non omittere.
43 Væ vobis, pharisæis, quia diligitis primas cathedras in synagogis, et salutationes in foro.
44 Væ vobis, quia estis ut monumenta, quæ non apparent, et homines ambulantes supra, nesciunt.
45 Respondens autem quidam ex legisperitis, ait illi: Magister, hæc dicens etiam contumeliam nobis facis.
46 At ille ait: Et vobis legisperitis væ: quia oneratis homines oneribus, quæ portare non possunt, et ipsi uno digito vestro non tangitis sarcinas.
47 Væ vobis, qui ædificatis monumenta prophetarum: patres autem vestri occiderunt illos.
48 Profecto testificamini quod consentitis operibus patrum vestrorum: quoniam ipsi quidem eos occiderunt, vos autem ædificatis eorum sepulchra.
49 Propterea et sapientia Dei dixit: Mittam ad illos prophetas, et apostolos, et ex illis occident, et persequentur:
LUCAM 11 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598