10Tu dominaris potestati maris; motum autem fluctuum ejus tu mitigas.
11Tu humiliasti, sicut vulneratum, superbum; in brachio virtutis tuæ dispersisti inimicos tuos.
12Tui sunt cæli, et tua est terra: orbem terræ, et plenitudinem ejus tu fundasti;
13aquilonem et mare tu creasti. Thabor et Hermon in nomine tuo exsultabunt:
14tuum brachium cum potentia. Firmetur manus tua, et exaltetur dextera tua: