Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - PSALMORUM - PSALMORUM 73

PSALMORUM 73:1-14

Help us?
Click on verse(s) to share them!
1Intellectus Asaph. Ut quid, Deus, repulisti in finem, iratus est furor tuus super oves pascuæ tuæ?
2Memor esto congregationis tuæ, quam possedisti ab initio. Redemisti virgam hæreditatis tuæ, mons Sion, in quo habitasti in eo.
3Leva manus tuas in superbias eorum in finem: quanta malignatus est inimicus in sancto !
4Et gloriati sunt qui oderunt te in medio solemnitatis tuæ; posuerunt signa sua, signa:
5et non cognoverunt sicut in exitu super summum. Quasi in silva lignorum securibus
6exciderunt januas ejus in idipsum; in securi et ascia dejecerunt eam.
7Incenderunt igni sanctuarium tuum; in terra polluerunt tabernaculum nominis tui.
8Dixerunt in corde suo cognatio eorum simul: Quiescere faciamus omnes dies festos Dei a terra.
9Signa nostra non vidimus; jam non est propheta; et nos non cognoscet amplius.
10Usquequo, Deus, improperabit inimicus? irritat adversarius nomen tuum in finem?
11Ut quid avertis manum tuam, et dexteram tuam de medio sinu tuo in finem?
12Deus autem rex noster ante sæcula: operatus est salutem in medio terræ.
13Tu confirmasti in virtute tua mare; contribulasti capita draconum in aquis.
14Tu confregisti capita draconis; dedisti eum escam populis Æthiopum.

Read PSALMORUM 73PSALMORUM 73
Compare PSALMORUM 73:1-14PSALMORUM 73:1-14