13Et qui inquirebant mala mihi, locuti sunt vanitates, et dolos tota die meditabantur.
14Ego autem, tamquam surdus, non audiebam; et sicut mutus non aperiens os suum.
15Et factus sum sicut homo non audiens, et non habens in ore suo redargutiones.
16Quoniam in te, Domine, speravi; tu exaudies me, Domine Deus meus.
17Quia dixi: Nequando supergaudeant mihi inimici mei; et dum commoventur pedes mei, super me magna locuti sunt.