Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - LUCAM - LUCAM 2

LUCAM 2:32-46

Help us?
Click on verse(s) to share them!
32lumen ad revelationem gentium, et gloriam plebis tuæ Israël.
33Et erat pater ejus et mater mirantes super his quæ dicebantur de illo.
34Et benedixit illis Simeon, et dixit ad Mariam matrem ejus: Ecce positus est hic in ruinam et in resurrectionem multorum in Israël, et in signum cui contradicetur:
35et tuam ipsius animam pertransibit gladius ut revelentur ex multis cordibus cogitationes.
36Et erat Anna prophetissa, filia Phanuel, de tribu Aser: hæc processerat in diebus multis, et vixerat cum viro suo annis septem a virginitate sua.
37Et hæc vidua usque ad annos octoginta quatuor: quæ non discedebat de templo, jejuniis et obsecrationibus serviens nocte ac die.
38Et hæc, ipsa hora superveniens, confitebatur Domino: et loquebatur de illo omnibus, qui exspectabant redemptionem Israël.
39Et ut perfecerunt omnia secundum legem Domini, reversi sunt in Galilæam in civitatem suam Nazareth.
40Puer autem crescebat, et confortabatur plenus sapientia: et gratia Dei erat in illo.
41Et ibant parentes ejus per omnes annos in Jerusalem, in die solemni Paschæ.
42Et cum factus esset annorum duodecim, ascendentibus illis Jerosolymam secundum consuetudinem diei festi,
43consummatisque diebus, cum redirent, remansit puer Jesus in Jerusalem, et non cognoverunt parentes ejus.
44Existimantes autem illum esse in comitatu, venerunt iter diei, et requirebant eum inter cognatos et notos.
45Et non invenientes, regressi sunt in Jerusalem, requirentes eum.
46Et factum est, post triduum invenerunt illum in templo sedentem in medio doctorum, audientem illos, et interrogantem eos.

Read LUCAM 2LUCAM 2
Compare LUCAM 2:32-46LUCAM 2:32-46