Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - IOHANNEM - IOHANNEM 1

IOHANNEM 1:12-24

Help us?
Click on verse(s) to share them!
12Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, his qui credunt in nomine ejus:
13qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt.
14Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis: et vidimus gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti a Patre plenum gratiæ et veritatis.
15Joannes testimonium perhibet de ipso, et clamat dicens: Hic erat quem dixi: Qui post me venturus est, ante me factus est: quia prior me erat.
16Et de plenitudine ejus nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia:
17quia lex per Moysen data est, gratia et veritas per Jesum Christum facta est.
18Deum nemo vidit umquam: unigenitus Filius, qui est in sinu Patris, ipse enarravit.
19Et hoc est testimonium Joannis, quando miserunt Judæi ab Jerosolymis sacerdotes et Levitas ad eum ut interrogarent eum: Tu quis es?
20Et confessus est, et non negavit, et confessus est: Quia non sum ego Christus.
21Et interrogaverunt eum: Quid ergo? Elias es tu? Et dixit: Non sum. Propheta es tu? Et respondit: Non.
22Dixerunt ergo ei: Quis es ut responsum demus his qui miserunt nos? quid dicis de teipso?
23Ait: Ego vox clamantis in deserto: Dirigite viam Domini, sicut dixit Isaias propheta.
24Et qui missi fuerant, erant ex pharisæis.

Read IOHANNEM 1IOHANNEM 1
Compare IOHANNEM 1:12-24IOHANNEM 1:12-24