Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - DANIHELIS PROPHETÆ - DANIHELIS PROPHETÆ 6

DANIHELIS PROPHETÆ 6:6-10

Help us?
Click on verse(s) to share them!
6Tunc principes et satrapæ surripuerunt regi, et sic locuti sunt ei: Dari rex, in æternum vive !
7consilium inierunt omnes principes regni tui, magistratus, et satrapæ, senatores, et judices, ut decretum imperatorium exeat, et edictum: ut omnis, qui petierit aliquam petitionem a quocumque deo et homine usque ad triginta dies, nisi a te, rex, mittatur in lacum leonum.
8Nunc itaque rex, confirma sententiam, et scribe decretum: ut non immutetur quod statutum est a Medis et Persis, nec prævaricari cuiquam liceat.
9Porro rex Darius proposuit edictum, et statuit.
10Quod cum Daniel comperisset, id est, constitutam legem, ingressus est domum suam: et fenestris apertis in cœnaculo suo contra Jerusalem tribus temporibus in die flectebat genua sua, et adorabat, confitebaturque coram Deo suo sicut et ante facere consueverat.

Read DANIHELIS PROPHETÆ 6DANIHELIS PROPHETÆ 6
Compare DANIHELIS PROPHETÆ 6:6-10DANIHELIS PROPHETÆ 6:6-10