10Quod enim mortuus est peccato, mortuus est semel: quod autem vivit, vivit Deo.
11Ita et vos existimate vos mortuos quidem esse peccato, viventes autem Deo, in Christo Jesu Domino nostro.
12Non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore ut obediatis concupiscentiis ejus.