Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - ROMANOS - ROMANOS 10

ROMANOS 10:8-14

Help us?
Click on verse(s) to share them!
8Sed quid dicit Scriptura? Prope est verbum in ore tuo, et in corde tuo: hoc est verbum fidei, quod prædicamus.
9Quia si confitearis in ore tuo Dominum Jesum, et in corde tuo credideris quod Deus illum suscitavit a mortuis, salvus eris.
10Corde enim creditur ad justitiam: ore autem confessio fit ad salutem.
11Dicit enim Scriptura: Omnis qui credit in illum, non confundetur.
12Non enim est distinctio Judæi et Græci: nam idem Dominus omnium, dives in omnes qui invocant illum.
13Omnis enim quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit.
14Quomodo ergo invocabunt, in quem non crediderunt? aut quomodo credent ei, quem non audierunt? quomodo autem audient sine prædicante?

Read ROMANOS 10ROMANOS 10
Compare ROMANOS 10:8-14ROMANOS 10:8-14