Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - PSALMORUM - PSALMORUM 37

PSALMORUM 37:9-18

Help us?
Click on verse(s) to share them!
9Afflictus sum, et humiliatus sum nimis; rugiebam a gemitu cordis mei.
10Domine, ante te omne desiderium meum, et gemitus meus a te non est absconditus.
11Cor meum conturbatum est; dereliquit me virtus mea, et lumen oculorum meorum, et ipsum non est mecum.
12Amici mei et proximi mei adversum me appropinquaverunt, et steterunt; et qui juxta me erant, de longe steterunt: et vim faciebant qui quærebant animam meam.
13Et qui inquirebant mala mihi, locuti sunt vanitates, et dolos tota die meditabantur.
14Ego autem, tamquam surdus, non audiebam; et sicut mutus non aperiens os suum.
15Et factus sum sicut homo non audiens, et non habens in ore suo redargutiones.
16Quoniam in te, Domine, speravi; tu exaudies me, Domine Deus meus.
17Quia dixi: Nequando supergaudeant mihi inimici mei; et dum commoventur pedes mei, super me magna locuti sunt.
18Quoniam ego in flagella paratus sum, et dolor meus in conspectu meo semper.

Read PSALMORUM 37PSALMORUM 37
Compare PSALMORUM 37:9-18PSALMORUM 37:9-18