Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - PSALMORUM - PSALMORUM 35

PSALMORUM 35:7-12

Help us?
Click on verse(s) to share them!
7Justitia tua sicut montes Dei; judicia tua abyssus multa. Homines et jumenta salvabis, Domine,
8quemadmodum multiplicasti misericordiam tuam, Deus. Filii autem hominum in tegmine alarum tuarum sperabunt.
9Inebriabuntur ab ubertate domus tuæ, et torrente voluptatis tuæ potabis eos:
10quoniam apud te est fons vitæ, et in lumine tuo videbimus lumen.
11Prætende misericordiam tuam scientibus te, et justitiam tuam his qui recto sunt corde.
12Non veniat mihi pes superbiæ, et manus peccatoris non moveat me.

Read PSALMORUM 35PSALMORUM 35
Compare PSALMORUM 35:7-12PSALMORUM 35:7-12