7Tu es refugium meum a tribulatione quæ circumdedit me; exsultatio mea, erue me a circumdantibus me.
8Intellectum tibi dabo, et instruam te in via hac qua gradieris; firmabo super te oculos meos.
9Nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus. In camo et freno maxillas eorum constringe, qui non approximant ad te.
10Multa flagella peccatoris; sperantem autem in Domino misericordia circumdabit.
11Lætamini in Domino, et exsultate, justi; et gloriamini, omnes recti corde.