3Et ingressæ non invenerunt corpus Domini Jesu.
4Et factum est, dum mente consternatæ essent de isto, ecce duo viri steterunt secus illas in veste fulgenti.
5Cum timerent autem, et declinarent vultum in terram, dixerunt ad illas: Quid quæritis viventem cum mortuis?
6non est hic, sed surrexit: recordamini qualiter locutus est vobis, cum adhuc in Galilæa esset,
7dicens: Quia oportet Filium hominis tradi in manus hominum peccatorum, et crucifigi, et die tertia resurgere.
8Et recordatæ sunt verborum ejus.
9Et regressæ a monumento nuntiaverunt hæc omnia illis undecim, et ceteris omnibus.