Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - LUCAM - LUCAM 19

LUCAM 19:9-20

Help us?
Click on verse(s) to share them!
9Ait Jesus ad eum: Quia hodie salus domui huic facta est: eo quod et ipse filius sit Abrahæ.
10Venit enim Filius hominis quærere, et salvum facere quod perierat.
11Hæc illis audientibus adjiciens, dixit parabolam, eo quod esset prope Jerusalem: et quia existimarent quod confestim regnum Dei manifestaretur.
12Dixit ergo: Homo quidam nobilis abiit in regionem longinquam accipere sibi regnum, et reverti.
13Vocatis autem decem servis suis, dedit eis decem mnas, et ait ad illos: Negotiamini dum venio.
14Cives autem ejus oderant eum: et miserunt legationem post illum, dicentes: Nolumus hunc regnare super nos.
15Et factum est ut rediret accepto regno: et jussit vocari servos, quibus dedit pecuniam, ut sciret quantum quisque negotiatus esset.
16Venit autem primus dicens: Domine, mna tua decem mnas acquisivit.
17Et ait illi: Euge bone serve, quia in modico fuisti fidelis, eris potestatem habens super decem civitates.
18Et alter venit, dicens: Domine, mna tua fecit quinque mnas.
19Et huic ait: Et tu esto super quinque civitates.
20Et alter venit, dicens: Domine, ecce mna tua, quam habui repositam in sudario:

Read LUCAM 19LUCAM 19
Compare LUCAM 19:9-20LUCAM 19:9-20