26et vocavit unum de servis, et interrogavit quid hæc essent.
27Isque dixit illi: Frater tuus venit, et occidit pater tuus vitulum saginatum, quia salvum illum recepit.
28Indignatus est autem, et nolebat introire. Pater ergo illius egressus, cœpit rogare illum.