Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - LIBER NUMERI - LIBER NUMERI 22

LIBER NUMERI 22:36-41

Help us?
Click on verse(s) to share them!
36Quod cum audisset Balac, egressus est in occursum ejus in oppido Moabitarum, quod situm est in extremis finibus Arnon.
37Dixitque ad Balaam: Misi nuntios ut vocarent te: cur non statim venisti ad me? an quia mercedem adventui tuo reddere nequeo?
38Cui ille respondit: Ecce adsum: numquid loqui potero aliud, nisi quod Deus posuerit in ore meo?
39Perrexerunt ergo simul, et venerunt in urbem, quæ in extremis regni ejus finibus erat.
40Cumque occidisset Balac boves et oves, misit ad Balaam, et principes qui cum eo erant, munera.
41Mane autem facto, duxit eum ad excelsa Baal, et intuitus est extremam partem populi.

Read LIBER NUMERI 22LIBER NUMERI 22
Compare LIBER NUMERI 22:36-41LIBER NUMERI 22:36-41