Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - LIBER NUMERI

LIBER NUMERI 30

Help us?
Click on verse(s) to share them!
1Narravitque Moyses filiis Israël omnia quæ ei Dominus imperarat.
2Et locutus est ad principes tribuum filiorum Israël: Iste est sermo quem præcepit Dominus:
3Si quis virorum votum Domino voverit, aut se constrinxerit juramento: non faciet irritum verbum suum, sed omne quod promisit, implebit.
4Mulier si quippiam voverit, et se constrinxerit juramento, quæ est in domo patris sui, et in ætate adhuc puellari: si cognoverit pater votum quod pollicita est, et juramentum quo obligavit animam suam, et tacuerit, voti rea erit:
5quidquid pollicita est, et juravit, opere complebit.
6Sin autem statim ut audierit, contradixerit pater: et vota et juramenta ejus irrita erunt, nec obnoxia tenebitur sponsioni, eo quod contradixerit pater.
7Si maritum habuerit, et voverit aliquid, et semel de ore ejus verbum egrediens animam ejus obligaverit juramento:
8quo die audierit vir, et non contradixerit, voti rea erit, reddetque quodcumque promiserat.
9Sin autem audiens statim contradixerit, et irritas fecerit pollicitationes ejus, verbaque quibus obstrinxerat animam suam, propitius erit ei Dominus.
10Vidua et repudiata quidquid voverint, reddent.
11Uxor in domo viri cum se voto constrinxerit et juramento,
12si audierit vir, et tacuerit, nec contradixerit sponsioni, reddet quodcumque promiserat.
13Sin autem extemplo contradixerit, non tenebitur promissionis rea: quia maritus contradixit, et Dominus ei propitius erit.
14Si voverit, et juramento se constrinxerit, ut per jejunium, vel ceterarum rerum abstinentiam affligat animam suam, in arbitrio viri erit ut faciat, sive non faciat.
15Quod si audiens vir tacuerit, et in alteram diem distulerit sententiam, quidquid voverat atque promiserat, reddet: quia statim ut audivit, tacuit.
16Sin autem contradixerit postquam rescivit, portabit ipse iniquitatem ejus.
17Istæ sunt leges, quas constituit Dominus Moysi inter virum et uxorem, inter patrem et filiam, quæ in puellari adhuc ætate est, vel quæ manet in parentis domo.