Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - IOHANNEM - IOHANNEM 1

IOHANNEM 1:15-45

Help us?
Click on verse(s) to share them!
15Joannes testimonium perhibet de ipso, et clamat dicens: Hic erat quem dixi: Qui post me venturus est, ante me factus est: quia prior me erat.
16Et de plenitudine ejus nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia:
17quia lex per Moysen data est, gratia et veritas per Jesum Christum facta est.
18Deum nemo vidit umquam: unigenitus Filius, qui est in sinu Patris, ipse enarravit.
19Et hoc est testimonium Joannis, quando miserunt Judæi ab Jerosolymis sacerdotes et Levitas ad eum ut interrogarent eum: Tu quis es?
20Et confessus est, et non negavit, et confessus est: Quia non sum ego Christus.
21Et interrogaverunt eum: Quid ergo? Elias es tu? Et dixit: Non sum. Propheta es tu? Et respondit: Non.
22Dixerunt ergo ei: Quis es ut responsum demus his qui miserunt nos? quid dicis de teipso?
23Ait: Ego vox clamantis in deserto: Dirigite viam Domini, sicut dixit Isaias propheta.
24Et qui missi fuerant, erant ex pharisæis.
25Et interrogaverunt eum, et dixerunt ei: Quid ergo baptizas, si tu non es Christus, neque Elias, neque propheta?
26Respondit eis Joannes, dicens: Ego baptizo in aqua: medius autem vestrum stetit, quem vos nescitis.
27Ipse est qui post me venturus est, qui ante me factus est: cujus ego non sum dignus ut solvam ejus corrigiam calceamenti.
28Hæc in Bethania facta sunt trans Jordanem, ubi erat Joannes baptizans.
29Altera die vidit Joannes Jesum venientem ad se, et ait: Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi.
30Hic est de quo dixi: Post me venit vir qui ante me factus est: quia prior me erat:
31et ego nesciebam eum, sed ut manifestetur in Israël, propterea veni ego in aqua baptizans.
32Et testimonium perhibuit Joannes, dicens: Quia vidi Spiritum descendentem quasi columbam de cælo, et mansit super eum.
33Et ego nesciebam eum: sed qui misit me baptizare in aqua, ille mihi dixit: Super quem videris Spiritum descendentem, et manentem super eum, hic est qui baptizat in Spiritu Sancto.
34Et ego vidi: et testimonium perhibui quia hic est Filius Dei.
35Altera die iterum stabat Joannes, et ex discipulis ejus duo.
36Et respiciens Jesum ambulantem, dicit: Ecce agnus Dei.
37Et audierunt eum duo discipuli loquentem, et secuti sunt Jesum.
38Conversus autem Jesus, et videns eos sequentes se, dicit eis: Quid quæritis? Qui dixerunt ei: Rabbi (quod dicitur interpretatum Magister), ubi habitas?
39Dicit eis: Venite et videte. Venerunt, et viderunt ubi maneret, et apud eum manserunt die illo: hora autem erat quasi decima.
40Erat autem Andreas, frater Simonis Petri, unus ex duobus qui audierant a Joanne, et secuti fuerant eum.
41Invenit hic primum fratrem suum Simonem, et dicit ei: Invenimus Messiam (quod est interpretatum Christus).
42Et adduxit eum ad Jesum. Intuitus autem eum Jesus, dixit: Tu es Simon, filius Jona; tu vocaberis Cephas, quod interpretatur Petrus.
43In crastinum voluit exire in Galilæam, et invenit Philippum. Et dicit ei Jesus: Sequere me.
44Erat autem Philippus a Bethsaida, civitate Andreæ et Petri.
45Invenit Philippus Nathanaël, et dicit ei: Quem scripsit Moyses in lege, et prophetæ, invenimus Jesum filium Joseph a Nazareth.

Read IOHANNEM 1IOHANNEM 1
Compare IOHANNEM 1:15-45IOHANNEM 1:15-45