Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - I REGUM - I REGUM 22

I REGUM 22:44-52

Help us?
Click on verse(s) to share them!
44Verumtamen excelsa non abstulit: adhuc enim populus sacrificabat, et adolebat incensum in excelsis.
45Pacemque habuit Josaphat cum rege Israël.
46Reliqua autem verborum Josaphat, et opera ejus quæ gessit, et prælia, nonne hæc scripta sunt in libro verborum dierum regum Juda?
47Sed et reliquias effeminatorum qui remanserant in diebus Asa patris ejus, abstulit de terra.
48Nec erat tunc rex constitutus in Edom.
49Rex vero Josaphat fecerat classes in mari, quæ navigarent in Ophir propter aurum: et ire non potuerunt, quia confractæ sunt in Asiongaber.
50Tunc ait Ochozias filius Achab ad Josaphat: Vadant servi mei cum servis tuis in navibus. Et noluit Josaphat.
51Dormivitque Josaphat cum patribus suis, et sepultus est cum eis in civitate David patris sui: regnavitque Joram filius ejus pro eo.
52Ochozias autem filius Achab regnare cœperat super Israël in Samaria, anno septimodecimo Josaphat regis Juda: regnavitque super Israël duobus annis.

Read I REGUM 22I REGUM 22
Compare I REGUM 22:44-52I REGUM 22:44-52