Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - ACTUUM APOSTOLORUM - ACTUUM APOSTOLORUM 3

ACTUUM APOSTOLORUM 3:1-18

Help us?
Click on verse(s) to share them!
1Petrus autem et Joannes ascendebant in templum ad horam orationis nonam.
2Et quidam vir, qui erat claudus ex utero matris suæ, bajulabatur: quem ponebant quotidie ad portam templi, quæ dicitur Speciosa, ut peteret eleemosynam ab introëuntibus in templum.
3Is cum vidisset Petrum et Joannem incipientes introire in templum, rogabat ut eleemosynam acciperet.
4Intuens autem in eum Petrus cum Joanne, dixit: Respice in nos.
5At ille intendebat in eos, sperans se aliquid accepturum ab eis.
6Petrus autem dixit: Argentum et aurum non est mihi: quod autem habeo, hoc tibi do: in nomine Jesu Christi Nazareni surge, et ambula.
7Et apprehensa manu ejus dextera, allevavit eum, et protinus consolidatæ sunt bases ejus et plantæ.
8Et exiliens stetit, et ambulabat: et intravit cum illis in templum ambulans, et exiliens, et laudans Deum.
9Et vidit omnis populus eum ambulantem et laudantem Deum.
10Cognoscebant autem illum, quod ipse erat qui ad eleemosynam sedebat ad Speciosam portam templi: et impleti sunt stupore et extasi in eo quod contigerat illi.
11Cum teneret autem Petrum et Joannem, cucurrit omnis populus ad eos ad porticum quæ appellatur Salomonis, stupentes.
12Videns autem Petrus, respondit ad populum: Viri Israëlitæ, quid miramini in hoc, aut nos quid intuemini, quasi nostra virtute aut potestate fecerimus hunc ambulare?
13Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob, Deus patrum nostrorum glorificavit filium suum Jesum, quem vos quidem tradidistis, et negastis ante faciem Pilati, judicante illo dimitti.
14Vos autem sanctum et justum negastis, et petistis virum homicidam donari vobis:
15auctorem vero vitæ interfecistis, quem Deus suscitavit a mortuis, cujus nos testes sumus.
16Et in fide nominis ejus, hunc quem vos vidistis et nostis, confirmavit nomen ejus: et fides, quæ per eum est, dedit integram sanitatem istam in conspectu omnium vestrum.
17Et nunc, fratres, scio quia per ignorantiam fecistis, sicut et principes vestri.
18Deus autem, quæ prænuntiavit per os omnium prophetarum, pati Christum suum, sic implevit.

Read ACTUUM APOSTOLORUM 3ACTUUM APOSTOLORUM 3
Compare ACTUUM APOSTOLORUM 3:1-18ACTUUM APOSTOLORUM 3:1-18