Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - ACTUUM APOSTOLORUM - ACTUUM APOSTOLORUM 11

ACTUUM APOSTOLORUM 11:2-10

Help us?
Click on verse(s) to share them!
2Cum autem ascendisset Petrus Jerosolymam, disceptabant adversus illum qui erant ex circumcisione,
3dicentes: Quare introisti ad viros præputium habentes, et manducasti cum illis?
4Incipiens autem Petrus exponebat illis ordinem, dicens:
5Ego eram in civitate Joppe orans, et vidi in excessu mentis visionem, descendens vas quoddam velut linteum magnum quatuor initiis summitti de cælo, et venit usque ad me.
6In quod intuens considerabam, et vidi quadrupedia terræ, et bestias, et reptilia, et volatilia cæli.
7Audivi autem et vocem dicentem mihi: Surge, Petre: occide, et manduca.
8Dixi autem: Nequaquam Domine: quia commune aut immundum numquam introivit in os meum.
9Respondit autem vox secundo de cælo: Quæ Deus mundavit, tu ne commune dixeris.
10Hoc autem factum est per ter: et recepta sunt omnia rursum in cælum.

Read ACTUUM APOSTOLORUM 11ACTUUM APOSTOLORUM 11
Compare ACTUUM APOSTOLORUM 11:2-10ACTUUM APOSTOLORUM 11:2-10