Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - ROMANOS - ROMANOS 3

ROMANOS 3:9-29

Help us?
Click on verse(s) to share them!
9Quid ergo? præcellimus eos? Nequaquam. Causati enim sumus Judæos et Græcos omnes sub peccato esse,
10sicut scriptum est: Quia non est justus quisquam:
11non est intelligens, non est requirens Deum.
12Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt: non est qui faciat bonum, non est usque ad unum.
13Sepulchrum patens est guttur eorum, linguis suis dolose agebant: venenum aspidum sub labiis eorum:
14quorum os maledictione, et amaritudine plenum est:
15veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem:
16contritio et infelicitas in viis eorum:
17et viam pacis non cognoverunt:
18non est timor Dei ante oculos eorum.
19Scimus autem quoniam quæcumque lex loquitur, iis, qui in lege sunt, loquitur: ut omne os obstruatur, et subditus fiat omnis mundus Deo:
20quia ex operibus legis non justificabitur omnis caro coram illo. Per legem enim cognitio peccati.
21Nunc autem sine lege justitia Dei manifestata est: testificata a lege et prophetis.
22Justitia autem Dei per fidem Jesu Christi in omnes et super omnes qui credunt in eum: non enim est distinctio:
23omnes enim peccaverunt, et egent gloria Dei.
24Justificati gratis per gratiam ipsius, per redemptionem quæ est in Christo Jesu,
25quem proposuit Deus propitiationem per fidem in sanguine ipsius, ad ostensionem justitiæ suæ propter remissionem præcedentium delictorum
26in sustentatione Dei, ad ostensionem justitiæ ejus in hoc tempore: ut sit ipse justus, et justificans eum, qui est ex fide Jesu Christi.
27Ubi est ergo gloriatio tua? Exclusa est. Per quam legem? Factorum? Non: sed per legem fidei.
28Arbitramur enim justificari hominem per fidem sine operibus legis.
29An Judæorum Deus tantum? nonne et gentium? Immo et gentium:

Read ROMANOS 3ROMANOS 3
Compare ROMANOS 3:9-29ROMANOS 3:9-29