Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - PSALMORUM - PSALMORUM 89

PSALMORUM 89:6-15

Help us?
Click on verse(s) to share them!
6Mane sicut herba transeat; mane floreat, et transeat; vespere decidat, induret, et arescat.
7Quia defecimus in ira tua, et in furore tuo turbati sumus.
8Posuisti iniquitates nostras in conspectu tuo; sæculum nostrum in illuminatione vultus tui.
9Quoniam omnes dies nostri defecerunt, et in ira tua defecimus. Anni nostri sicut aranea meditabuntur;
10dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni. Si autem in potentatibus octoginta anni, et amplius eorum labor et dolor; quoniam supervenit mansuetudo, et corripiemur.
11Quis novit potestatem iræ tuæ, et præ timore tuo iram tuam
12dinumerare? Dexteram tuam sic notam fac, et eruditos corde in sapientia.
13Convertere, Domine; usquequo? et deprecabilis esto super servos tuos.
14Repleti sumus mane misericordia tua; et exsultavimus, et delectati sumus omnibus diebus nostris.
15Lætati sumus pro diebus quibus nos humiliasti; annis quibus vidimus mala.

Read PSALMORUM 89PSALMORUM 89
Compare PSALMORUM 89:6-15PSALMORUM 89:6-15