Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - PSALMORUM - PSALMORUM 49

PSALMORUM 49:7-14

Help us?
Click on verse(s) to share them!
7Audi, populus meus, et loquar; Israël, et testificabor tibi: Deus, Deus tuus ego sum.
8Non in sacrificiis tuis arguam te; holocausta autem tua in conspectu meo sunt semper.
9Non accipiam de domo tua vitulos, neque de gregibus tuis hircos:
10quoniam meæ sunt omnes feræ silvarum, jumenta in montibus, et boves.
11Cognovi omnia volatilia cæli, et pulchritudo agri mecum est.
12Si esuriero, non dicam tibi: meus est enim orbis terræ et plenitudo ejus.
13Numquid manducabo carnes taurorum? aut sanguinem hircorum potabo?
14Immola Deo sacrificium laudis, et redde Altissimo vota tua.

Read PSALMORUM 49PSALMORUM 49
Compare PSALMORUM 49:7-14PSALMORUM 49:7-14