4Advocabit cælum desursum, et terram, discernere populum suum.
5Congregate illi sanctos ejus, qui ordinant testamentum ejus super sacrificia.
6Et annuntiabunt cæli justitiam ejus, quoniam Deus judex est.
7Audi, populus meus, et loquar; Israël, et testificabor tibi: Deus, Deus tuus ego sum.
8Non in sacrificiis tuis arguam te; holocausta autem tua in conspectu meo sunt semper.
9Non accipiam de domo tua vitulos, neque de gregibus tuis hircos:
10quoniam meæ sunt omnes feræ silvarum, jumenta in montibus, et boves.
11Cognovi omnia volatilia cæli, et pulchritudo agri mecum est.
12Si esuriero, non dicam tibi: meus est enim orbis terræ et plenitudo ejus.
13Numquid manducabo carnes taurorum? aut sanguinem hircorum potabo?
14Immola Deo sacrificium laudis, et redde Altissimo vota tua.
15Et invoca me in die tribulationis: eruam te, et honorificabis me.