8quemadmodum multiplicasti misericordiam tuam, Deus. Filii autem hominum in tegmine alarum tuarum sperabunt.
9Inebriabuntur ab ubertate domus tuæ, et torrente voluptatis tuæ potabis eos:
10quoniam apud te est fons vitæ, et in lumine tuo videbimus lumen.
11Prætende misericordiam tuam scientibus te, et justitiam tuam his qui recto sunt corde.
12Non veniat mihi pes superbiæ, et manus peccatoris non moveat me.
13Ibi ceciderunt qui operantur iniquitatem; expulsi sunt, nec potuerunt stare.