Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - MARCUM - MARCUM 7

MARCUM 7:9-15

Help us?
Click on verse(s) to share them!
9Et dicebat illis: Bene irritum facitis præceptum Dei, ut traditionem vestram servetis.
10Moyses enim dixit: Honora patrem tuum, et matrem tuam. Et: Qui maledixerit patri, vel matri, morte moriatur.
11Vos autem dicitis: Si dixerit homo patri, aut matri, Corban (quod est donum) quodcumque ex me, tibi profuerit:
12et ultra non dimittitis eum quidquam facere patri suo, aut matri,
13rescindentes verbum Dei per traditionem vestram, quam tradidistis: et similia hujusmodi multa facitis.
14Et advocans iterum turbam, dicebat illis: Audite me omnes, et intelligite.
15Nihil est extra hominem introiens in eum, quod possit eum coinquinare, sed quæ de homine procedunt illa sunt quæ communicant hominem.

Read MARCUM 7MARCUM 7
Compare MARCUM 7:9-15MARCUM 7:9-15