Text copied!
Bibles in Latin

MARCUM 7:9-15 in Latin

Help us?

MARCUM 7:9-15 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598

9 Et dicebat illis: Bene irritum facitis præceptum Dei, ut traditionem vestram servetis.
10 Moyses enim dixit: Honora patrem tuum, et matrem tuam. Et: Qui maledixerit patri, vel matri, morte moriatur.
11 Vos autem dicitis: Si dixerit homo patri, aut matri, Corban (quod est donum) quodcumque ex me, tibi profuerit:
12 et ultra non dimittitis eum quidquam facere patri suo, aut matri,
13 rescindentes verbum Dei per traditionem vestram, quam tradidistis: et similia hujusmodi multa facitis.
14 Et advocans iterum turbam, dicebat illis: Audite me omnes, et intelligite.
15 Nihil est extra hominem introiens in eum, quod possit eum coinquinare, sed quæ de homine procedunt illa sunt quæ communicant hominem.
MARCUM 7 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598