Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - LUCAM - LUCAM 2

LUCAM 2:4-22

Help us?
Click on verse(s) to share them!
4Ascendit autem et Joseph a Galilæa de civitate Nazareth in Judæam, in civitatem David, quæ vocatur Bethlehem: eo quod esset de domo et familia David,
5ut profiteretur cum Maria desponsata sibi uxore prægnante.
6Factum est autem, cum essent ibi, impleti sunt dies ut pareret.
7Et peperit filium suum primogenitum, et pannis eum involvit, et reclinavit eum in præsepio: quia non erat eis locus in diversorio.
8Et pastores erant in regione eadem vigilantes, et custodientes vigilias noctis super gregem suum.
9Et ecce angelus Domini stetit juxta illos, et claritas Dei circumfulsit illos, et timuerunt timore magno.
10Et dixit illis angelus: Nolite timere: ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum, quod erit omni populo:
11quia natus est vobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus, in civitate David.
12Et hoc vobis signum: invenietis infantem pannis involutum, et positum in præsepio.
13Et subito facta est cum angelo multitudo militiæ cælestis laudantium Deum, et dicentium:
14Gloria in altissimis Deo, et in terra pax hominibus bonæ voluntatis.
15Et factum est, ut discesserunt ab eis angeli in cælum: pastores loquebantur ad invicem: Transeamus usque Bethlehem, et videamus hoc verbum, quod factum est, quod Dominus ostendit nobis.
16Et venerunt festinantes: et invenerunt Mariam, et Joseph, et infantem positum in præsepio.
17Videntes autem cognoverunt de verbo, quod dictum erat illis de puero hoc.
18Et omnes qui audierunt, mirati sunt: et de his quæ dicta erant a pastoribus ad ipsos.
19Maria autem conservabat omnia verba hæc, conferens in corde suo.
20Et reversi sunt pastores glorificantes et laudantes Deum in omnibus quæ audierant et viderant, sicut dictum est ad illos.
21Et postquam consummati sunt dies octo, ut circumcideretur puer, vocatum est nomen ejus Jesus, quod vocatum est ab angelo priusquam in utero conciperetur.
22Et postquam impleti sunt dies purgationis ejus secundum legem Moysi, tulerunt illum in Jerusalem, ut sisterent eum Domino,

Read LUCAM 2LUCAM 2
Compare LUCAM 2:4-22LUCAM 2:4-22