Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - LUCAM - LUCAM 21

LUCAM 21:8-24

Help us?
Click on verse(s) to share them!
8Qui dixit: Videte ne seducamini: multi enim venient in nomine meo, dicentes quia ego sum: et tempus appropinquavit: nolite ergo ire post eos.
9Cum autem audieritis prælia et seditiones, nolite terreri: oportet primum hæc fieri, sed nondum statim finis.
10Tunc dicebat illis: Surget gens contra gentem, et regnum adversus regnum.
11Et terræmotus magni erunt per loca, et pestilentiæ, et fames, terroresque de cælo, et signa magna erunt.
12Sed ante hæc omnia injicient vobis manus suas, et persequentur tradentes in synagogas et custodias, trahentes ad reges et præsides propter nomen meum:
13continget autem vobis in testimonium.
14Ponite ergo in cordibus vestris non præmeditari quemadmodum respondeatis:
15ego enim dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri.
16Trademini autem a parentibus, et fratribus, et cognatis, et amicis, et morte afficient ex vobis:
17et eritis odio omnibus propter nomen meum:
18et capillus de capite vestro non peribit.
19In patientia vestra possidebitis animas vestras.
20Cum autem videritis circumdari ab exercitu Jerusalem, tunc scitote quia appropinquavit desolatio ejus:
21tunc qui in Judæa sunt, fugiant ad montes, et qui in medio ejus, discedant: et qui in regionibus, non intrent in eam,
22quia dies ultionis hi sunt, ut impleantur omnia quæ scripta sunt.
23Væ autem prægnantibus et nutrientibus in illis diebus ! erit enim pressura magna super terram, et ira populo huic.
24Et cadent in ore gladii, et captivi ducentur in omnes gentes, et Jerusalem calcabitur a gentibus, donec impleantur tempora nationum.

Read LUCAM 21LUCAM 21
Compare LUCAM 21:8-24LUCAM 21:8-24