Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - LUCAM - LUCAM 21

LUCAM 21:17-36

Help us?
Click on verse(s) to share them!
17et eritis odio omnibus propter nomen meum:
18et capillus de capite vestro non peribit.
19In patientia vestra possidebitis animas vestras.
20Cum autem videritis circumdari ab exercitu Jerusalem, tunc scitote quia appropinquavit desolatio ejus:
21tunc qui in Judæa sunt, fugiant ad montes, et qui in medio ejus, discedant: et qui in regionibus, non intrent in eam,
22quia dies ultionis hi sunt, ut impleantur omnia quæ scripta sunt.
23Væ autem prægnantibus et nutrientibus in illis diebus ! erit enim pressura magna super terram, et ira populo huic.
24Et cadent in ore gladii, et captivi ducentur in omnes gentes, et Jerusalem calcabitur a gentibus, donec impleantur tempora nationum.
25Et erunt signa in sole, et luna, et stellis, et in terris pressura gentium præ confusione sonitus maris, et fluctuum:
26arescentibus hominibus præ timore, et exspectatione, quæ supervenient universo orbi: nam virtutes cælorum movebuntur:
27et tunc videbunt Filium hominis venientem in nube cum potestate magna et majestate.
28His autem fieri incipientibus, respicite, et levate capita vestra: quoniam appropinquat redemptio vestra.
29Et dixit illis similitudinem: Videte ficulneam, et omnes arbores:
30cum producunt jam ex se fructum, scitis quoniam prope est æstas.
31Ita et vos cum videritis hæc fieri, scitote quoniam prope est regnum Dei.
32Amen dico vobis, quia non præteribit generatio hæc, donec omnia fiant.
33Cælum et terra transibunt: verba autem mea non transibunt.
34Attendite autem vobis, ne forte graventur corda vestra in crapula, et ebrietate, et curis hujus vitæ, et superveniat in vos repentina dies illa:
35tamquam laqueus enim superveniet in omnes qui sedent super faciem omnis terræ.
36Vigilate itaque, omni tempore orantes, ut digni habeamini fugere ista omnia quæ futura sunt, et stare ante Filium hominis.

Read LUCAM 21LUCAM 21
Compare LUCAM 21:17-36LUCAM 21:17-36