Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - LUCAM - LUCAM 10

LUCAM 10:2-24

Help us?
Click on verse(s) to share them!
2Et dicebat illis: Messis quidem multa, operarii autem pauci. Rogate ergo dominum messis ut mittat operarios in messem suam.
3Ite: ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos.
4Nolite portare sacculum, neque peram, neque calceamenta, et neminem per viam salutaveritis.
5In quamcumque domum intraveritis, primum dicite: Pax huic domui:
6et si ibi fuerit filius pacis, requiescet super illum pax vestra: sin autem, ad vos revertetur.
7In eadem autem domo manete, edentes et bibentes quæ apud illos sunt: dignus est enim operarius mercede sua. Nolite transire de domo in domum.
8Et in quamcumque civitatem intraveritis, et susceperint vos, manducate quæ apponuntur vobis:
9et curate infirmos, qui in illa sunt, et dicite illis: Appropinquavit in vos regnum Dei.
10In quamcumque autem civitatem intraveritis, et non susceperint vos, exeuntes in plateas ejus, dicite:
11Etiam pulverem, qui adhæsit nobis de civitate vestra, extergimus in vos: tamen hoc scitote, quia appropinquavit regnum Dei.
12Dico vobis, quia Sodomis in die illa remissius erit, quam illi civitati.
13Væ tibi Corozain ! væ tibi Bethsaida ! quia si in Tyro et Sidone factæ fuissent virtutes quæ factæ sunt in vobis, olim in cilicio et cinere sedentes pœniterent.
14Verumtamen Tyro et Sidoni remissius erit in judicio, quam vobis.
15Et tu Capharnaum, usque ad cælum exaltata, usque ad infernum demergeris.
16Qui vos audit, me audit: et qui vos spernit, me spernit. Qui autem me spernit, spernit eum qui misit me.
17Reversi sunt autem septuaginta duo cum gaudio, dicentes: Domine, etiam dæmonia subjiciuntur nobis in nomine tuo.
18Et ait illis: Videbam Satanam sicut fulgor de cælo cadentem.
19Ecce dedi vobis potestatem calcandi supra serpentes, et scorpiones, et super omnem virtutem inimici: et nihil vobis nocebit.
20Verumtamen in hoc nolite gaudere quia spiritus vobis subjiciuntur: gaudete autem, quod nomina vestra scripta sunt in cælis.
21In ipsa hora exsultavit Spiritu Sancto, et dixit: Confiteor tibi Pater, Domine cæli et terræ, quod abscondisti hæc a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Etiam Pater: quoniam sic placuit ante te.
22Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. Et nemo scit quis sit Filius, nisi Pater: et quis sit Pater, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare.
23Et conversus ad discipulos suos, dixit: Beati oculi qui vident quæ vos videtis.
24Dico enim vobis quod multi prophetæ et reges voluerunt videre quæ vos videtis, et non viderunt: et audire quæ auditis, et non audierunt.

Read LUCAM 10LUCAM 10
Compare LUCAM 10:2-24LUCAM 10:2-24