Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - LEVITICUS - LEVITICUS 14

LEVITICUS 14:42-57

Help us?
Click on verse(s) to share them!
42lapidesque alios reponi pro his qui ablati fuerint, et luto alio liniri domum.
43Sin autem postquam eruti sunt lapides, et pulvis erasus, et alia terra lita,
44ingressus sacerdos viderit reversam lepram, et parietes respersos maculis, lepra est perseverans, et immunda domus:
45quam statim destruent, et lapides ejus ac ligna, atque universum pulverem projicient extra oppidum in locum immundum.
46Qui intraverit domum quando clausa est, immundus erit usque ad vesperum:
47et qui dormierit in ea, et comederit quippiam, lavabit vestimenta sua.
48Quod si introiens sacerdos viderit lepram non crevisse in domo, postquam denuo lita fuerit, purificabit eam reddita sanitate:
49et in purificationem ejus sumet duos passeres, lignumque cedrinum, et vermiculum atque hyssopum:
50et immolato uno passere in vase fictili super aquas vivas,
51tollet lignum cedrinum, et hyssopum, et coccum, et passerem vivum, et tinget omnia in sanguine passeris immolati, atque in aquis viventibus, et asperget domum septies,
52purificabitque eam tam in sanguine passeris quam in aquis viventibus, et in passere vivo, lignoque cedrino et hyssopo atque vermiculo.
53Cumque dimiserit passerem avolare in agrum libere, orabit pro domo, et jure mundabitur.
54Ista est lex omnis lepræ et percussuræ,
55lepræ vestium et domorum,
56cicatricis et erumpentium papularum, lucentis maculæ, et in varias species, coloribus immutatis,
57ut possit sciri quo tempore mundum quid, vel immundum sit.

Read LEVITICUS 14LEVITICUS 14
Compare LEVITICUS 14:42-57LEVITICUS 14:42-57