Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - IUDICUM - IUDICUM 4

IUDICUM 4:1-12

Help us?
Click on verse(s) to share them!
1Addideruntque filii Israël facere malum in conspectu Domini post mortem Aod,
2et tradidit illos Dominus in manus Jabin regis Chanaan, qui regnavit in Asor: habuitque ducem exercitus sui nomine Sisaram, ipse autem habitabat in Haroseth gentium.
3Clamaveruntque filii Israël ad Dominum: nongentos enim habebat falcatos currus, et per viginti annos vehementer oppresserat eos.
4Erat autem Debbora prophetis uxor Lapidoth, quæ judicabat populum in illo tempore.
5Et sedebat sub palma, quæ nomine illius vocabatur, inter Rama et Bethel in monte Ephraim: ascendebantque ad eam filii Israël in omne judicium.
6Quæ misit et vocavit Barac filium Abinoëm de Cedes Nephthali: dixitque ad eum: Præcepit tibi Dominus Deus Israël: Vade, et duc exercitum in montem Thabor, tollesque tecum decem millia pugnatorum de filiis Nephthali, et de filiis Zabulon:
7ego autem adducam ad te in loco torrentis Cison, Sisaram principem exercitus Jabin, et currus ejus, atque omnem multitudinem, et tradam eos in manu tua.
8Dixitque ad eam Barac: Si venis mecum, vadam: si nolueris venire mecum, non pergam.
9Quæ dixit ad eum: Ibo quidem tecum, sed in hac vice victoria non reputabitur tibi, quia in manu mulieris tradetur Sisara. Surrexit itaque Debbora, et perrexit cum Barac in Cedes.
10Qui, accitis Zabulon et Nephthali, ascendit cum decem millibus pugnatorum, habens Debboram in comitatu suo.
11Haber autem Cinæus recesserat quondam a ceteris Cinæis fratribus suis, filiis Hobab cognati Moysi: et tetenderat tabernacula usque ad vallem, quæ vocatur Sennim, et erat juxta Cedes.
12Nuntiatumque est Sisaræ quod ascendisset Barac filius Abinoëm in montem Thabor:

Read IUDICUM 4IUDICUM 4
Compare IUDICUM 4:1-12IUDICUM 4:1-12