Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - ISAIÆ

ISAIÆ 21

Help us?
Click on verse(s) to share them!
1Onus deserti maris. Sicut turbines ab africo veniunt, de deserto venit, de terra horribili.
2Visio dura nuntiata est mihi: qui incredulus est infideliter agit; et qui depopulator est vastat. Ascende, Ælam; obside, Mede; omnem gemitum ejus cessare feci.
3Propterea repleti sunt lumbi mei dolore; angustia possedit me sicut angustia parturientis; corrui cum audirem, conturbatus sum cum viderem.
4Emarcuit cor meum; tenebræ stupefecerunt me: Babylon dilecta mea posita est mihi in miraculum.
5Pone mensam, contemplare in specula comedentes et bibentes: surgite, principes, arripite clypeum.
6Hæc enim dixit mihi Dominus: Vade, et pone speculatorem, et quodcumque viderit annuntiet.
7Et vidit currum duorum equitum, ascensorem asini, et ascensorem cameli; et contemplatus est diligenter multo intuitu.
8Et clamavit leo: Super speculam Domini ego sum, stans jugiter per diem; et super custodiam meam ego sum, stans totis noctibus.
9Ecce iste venit ascensor vir bigæ equitum; et respondit, et dixit: Cecidit, cecidit Babylon, et omnia sculptilia deorum ejus contrita sunt in terram.
10Tritura mea et filii areæ meæ, quæ audivi a Domino exercituum, Deo Israël, annuntiavi vobis.
11Onus Duma. Ad me clamat ex Seir: Custos, quid de nocte? custos, quid de nocte?
12Dixit custos: Venit mane et nox; si quæritis, quærite; convertimini, venite.
13Onus in Arabia. In saltu ad vesperam dormietis, in semitis Dedanim.
14Occurrentes sitienti ferte aquam, qui habitatis terram austri; cum panibus occurrite fugienti.
15A facie enim gladiorum fugerunt, a facie gladii imminentis, a facie arcus extenti, a facie gravis prælii.
16Quoniam hæc dicit Dominus ad me: Adhuc in uno anno, quasi in anno mercenarii, et auferetur omnis gloria Cedar.
17Et reliquiæ numeri sagittariorum fortium de filiis Cedar imminuentur; Dominus enim Deus Israël locutus est.