Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - EXODUS - EXODUS 20

EXODUS 20:12-20

Help us?
Click on verse(s) to share them!
12Honora patrem tuum et matrem tuam, ut sis longævus super terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi.
13Non occides.
14Non mœchaberis.
15Non furtum facies.
16Non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium.
17Non concupisces domum proximi tui, nec desiderabis uxorem ejus, non servum, non ancillam, non bovem, non asinum, nec omnia quæ illius sunt.
18Cunctus autem populus videbat voces et lampades, et sonitum buccinæ, montemque fumantem: et perterriti ac pavore concussi, steterunt procul,
19dicentes Moysi: Loquere tu nobis, et audiemus: non loquatur nobis Dominus, ne forte moriamur.
20Et ait Moyses ad populum: Nolite timere: ut enim probaret vos venit Deus, et ut terror illius esset in vobis, et non peccaretis.

Read EXODUS 20EXODUS 20
Compare EXODUS 20:12-20EXODUS 20:12-20