Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - MARCUM - MARCUM 9

MARCUM 9:20-41

Help us?
Click on verse(s) to share them!
20Et interrogavit patrem ejus: Quantum temporis est ex quo ei hoc accidit? At ille ait: Ab infantia:
21et frequenter eum in ignem, et in aquas misit ut eum perderet: sed si quid potes, adjuva nos, misertus nostri.
22Jesus autem ait illi: Si potes credere, omnia possibilia sunt credenti.
23Et continuo exclamans pater pueri, cum lacrimis aiebat: Credo, Domine; adjuva incredulitatem meam.
24Et cum videret Jesus concurrentem turbam, comminatus est spiritui immundo, dicens illi: Surde et mute spiritus, ego præcipio tibi, exi ab eo: et amplius ne introëas in eum.
25Et exclamans, et multum discerpens eum, exiit ab eo, et factus est sicut mortuus, ita ut multi dicerent: Quia mortuus est.
26Jesus autem tenens manum ejus elevavit eum, et surrexit.
27Et cum introisset in domum, discipuli ejus secreto interrogabant eum: Quare nos non potuimus ejicere eum?
28Et dixit illis: Hoc genus in nullo potest exire, nisi in oratione et jejunio.
29Et inde profecti prætergrediebantur Galilæam: nec volebat quemquam scire.
30Docebat autem discipulos suos, et dicebat illis: Quoniam Filius hominis tradetur in manus hominum, et occident eum, et occisus tertia die resurget.
31At illi ignorabant verbum: et timebant interrogare eum.
32Et venerunt Capharnaum. Qui cum domi essent, interrogabat eos: Quid in via tractabatis?
33At illi tacebant: siquidem in via inter se disputaverunt: quis eorum major esset.
34Et residens vocavit duodecim, et ait illis: Si quis vult primus esse, erit omnium novissimus, et omnium minister.
35Et accipiens puerum, statuit eum in medio eorum: quem cum complexus esset, ait illis:
36Quisquis unum ex hujusmodi pueris receperit in nomine meo, me recipit: et quicumque me susceperit, non me suscipit, sed eum qui misit me.
37Respondit illi Joannes, dicens: Magister, vidimus quemdam in nomine tuo ejicientem dæmonia, qui non sequitur nos, et prohibuimus eum.
38Jesus autem ait: Nolite prohibere eum: nemo est enim qui faciat virtutem in nomine meo, et possit cito male loqui de me:
39qui enim non est adversum vos, pro vobis est.
40Quisquis enim potum dederit vobis calicem aquæ in nomine meo, quia Christi estis: amen dico vobis, non perdet mercedem suam.
41Et quisquis scandalizaverit unum ex his pusillis credentibus in me: bonum est ei magis si circumdaretur mola asinaria collo ejus, et in mare mitteretur.

Read MARCUM 9MARCUM 9
Compare MARCUM 9:20-41MARCUM 9:20-41