Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - LUCAM - LUCAM 4

LUCAM 4:6-17

Help us?
Click on verse(s) to share them!
6et ait illi: Tibi dabo potestatem hanc universam, et gloriam illorum: quia mihi tradita sunt, et cui volo do illa.
7Tu ergo si adoraveris coram me, erunt tua omnia.
8Et respondens Jesus, dixit illi: Scriptum est: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies.
9Et duxit illum in Jerusalem, et statuit eum super pinnam templi, et dixit illi: Si Filius Dei es, mitte te hinc deorsum.
10Scriptum est enim quod angelis suis mandavit de te, ut conservent te:
11et quia in manibus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum.
12Et respondens Jesus, ait illi: Dictum est: Non tentabis Dominum Deum tuum.
13Et consummata omni tentatione, diabolus recessit ab illo, usque ad tempus.
14Et regressus est Jesus in virtute Spiritus in Galilæam, et fama exiit per universam regionem de illo.
15Et ipse docebat in synagogis eorum, et magnificabatur ab omnibus.
16Et venit Nazareth, ubi erat nutritus, et intravit secundum consuetudinem suam die sabbati in synagogam, et surrexit legere.
17Et traditus est illi liber Isaiæ prophetæ. Et ut revolvit librum, invenit locum ubi scriptum erat:

Read LUCAM 4LUCAM 4
Compare LUCAM 4:6-17LUCAM 4:6-17