Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - LUCAM - LUCAM 23

LUCAM 23:2-25

Help us?
Click on verse(s) to share them!
2Cœperunt autem illum accusare, dicentes: Hunc invenimus subvertentem gentem nostram, et prohibentem tributa dare Cæsari, et dicentem se Christum regem esse.
3Pilatus autem interrogavit eum, dicens: Tu es rex Judæorum? At ille respondens ait: Tu dicis.
4Ait autem Pilatus ad principes sacerdotum et turbas: Nihil invenio causæ in hoc homine.
5At illi invalescebant, dicentes: Commovet populum docens per universam Judæam, incipiens a Galilæa usque huc.
6Pilatus autem audiens Galilæam, interrogavit si homo Galilæus esset.
7Et ut cognovit quod de Herodis potestate esset, remisit eum ad Herodem, qui et ipse Jerosolymis erat illis diebus.
8Herodes autem viso Jesu, gavisus est valde. Erat enim cupiens ex multo tempore videre eum, eo quod audierat multa de eo, et sperabat signum aliquod videre ab eo fieri.
9Interrogabat autem eum multis sermonibus. At ipse nihil illi respondebat.
10Stabant autem principes sacerdotum et scribæ constanter accusantes eum.
11Sprevit autem illum Herodes cum exercitu suo: et illusit indutum veste alba, et remisit ad Pilatum.
12Et facti sunt amici Herodes et Pilatus in ipsa die: nam antea inimici erant ad invicem.
13Pilatus autem, convocatis principibus sacerdotum, et magistratibus, et plebe,
14dixit ad illos: Obtulistis mihi hunc hominem, quasi avertentem populum, et ecce ego coram vobis interrogans, nullam causam inveni in homine isto ex his in quibus eum accusatis.
15Sed neque Herodes: nam remisi vos ad illum, et ecce nihil dignum morte actum est ei.
16Emendatum ergo illum dimittam.
17Necesse autem habebat dimittere eis per diem festum unum.
18Exclamavit autem simul universa turba, dicens: Tolle hunc, et dimitte nobis Barabbam:
19qui erat propter seditionem quamdam factam in civitate et homicidium missus in carcerem.
20Iterum autem Pilatus locutus est ad eos, volens dimittere Jesum.
21At illi succlamabant, dicentes: Crucifige, crucifige eum.
22Ille autem tertio dixit ad illos: Quid enim mali fecit iste? nullam causam mortis invenio in eo: corripiam ergo illum et dimittam.
23At illi instabant vocibus magnis postulantes ut crucifigeretur: et invalescebant voces eorum.
24Et Pilatus adjudicavit fieri petitionem eorum.
25Dimisit autem illis eum qui propter homicidium et seditionem missus fuerat in carcerem, quem petebant: Jesum vero tradidit voluntati eorum.

Read LUCAM 23LUCAM 23
Compare LUCAM 23:2-25LUCAM 23:2-25