Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - LUCAM - LUCAM 22

LUCAM 22:11-32

Help us?
Click on verse(s) to share them!
11et dicetis patrifamilias domus: Dicit tibi Magister: Ubi est diversorium, ubi pascha cum discipulis meis manducem?
12Et ipse ostendet vobis cœnaculum magnum stratum, et ibi parate.
13Euntes autem invenerunt sicut dixit illis, et paraverunt pascha.
14Et cum facta esset hora, discubuit, et duodecim apostoli cum eo.
15Et ait illis: Desiderio desideravi hoc pascha manducare vobiscum, antequam patiar.
16Dico enim vobis, quia ex hoc non manducabo illud, donec impleatur in regno Dei.
17Et accepto calice gratias egit, et dixit: Accipite, et dividite inter vos.
18Dico enim vobis quod non bibam de generatione vitis donec regnum Dei veniat.
19Et accepto pane gratias egit, et fregit, et dedit eis, dicens: Hoc est corpus meum, quod pro vobis datur: hoc facite in meam commemorationem.
20Similiter et calicem, postquam cœnavit, dicens: Hic est calix novum testamentum in sanguine meo, qui pro vobis fundetur.
21Verumtamen ecce manus tradentis me, mecum est in mensa.
22Et quidem Filius hominis, secundum quod definitum est, vadit: verumtamen væ homini illi per quem tradetur.
23Et ipsi cœperunt quærere inter se quis esset ex eis qui hoc facturus esset.
24Facta est autem et contentio inter eos, quis eorum videretur esse major.
25Dixit autem eis: Reges gentium dominantur eorum: et qui potestatem habent super eos, benefici vocantur.
26Vos autem non sic: sed qui major est in vobis, fiat sicut minor: et qui præcessor est, sicut ministrator.
27Nam quis major est, qui recumbit, an qui ministrat? nonne qui recumbit? Ego autem in medio vestrum sum, sicut qui ministrat:
28vos autem estis, qui permansistis mecum in tentationibus meis.
29Et ego dispono vobis sicut disposuit mihi Pater meus regnum,
30ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo, et sedeatis super thronos judicantes duodecim tribus Israël.
31Ait autem Dominus: Simon, Simon, ecce Satanas expetivit vos ut cribraret sicut triticum:
32ego autem rogavi pro te ut non deficiat fides tua: et tu aliquando conversus, confirma fratres tuos.

Read LUCAM 22LUCAM 22
Compare LUCAM 22:11-32LUCAM 22:11-32