Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - LUCAM - LUCAM 20

LUCAM 20:5-40

Help us?
Click on verse(s) to share them!
5At illi cogitabant intra se, dicentes: Quia si dixerimus: De cælo, dicet: Quare ergo non credidistis illi?
6Si autem dixerimus: Ex hominibus, plebs universa lapidabit nos: certi sunt enim Joannem prophetam esse.
7Et responderunt se nescire unde esset.
8Et Jesus ait illis: Neque ego dico vobis in qua potestate hæc facio.
9Cœpit autem dicere ad plebem parabolam hanc: Homo plantavit vineam, et locavit eam colonis: et ipse peregre fuit multis temporibus.
10Et in tempore misit ad cultores servum, ut de fructu vineæ darent illi. Qui cæsum dimiserunt eum inanem.
11Et addidit alterum servum mittere. Illi autem hunc quoque cædentes, et afficientes contumelia, dimiserunt inanem.
12Et addidit tertium mittere: qui et illum vulnerantes ejecerunt.
13Dixit autem dominus vineæ: Quid faciam? Mittam filium meum dilectum: forsitan, cum hunc viderint, verebuntur.
14Quem cum vidissent coloni, cogitaverunt intra se, dicentes: Hic est hæres, occidamus illum, ut nostra fiat hæreditas.
15Et ejectum illum extra vineam, occiderunt. Quid ergo faciet illis dominus vineæ?
16veniet, et perdet colonos istos, et dabit vineam aliis. Quo audito, dixerunt illi: Absit.
17Ille autem aspiciens eos, ait: Quid est ergo hoc quod scriptum est: Lapidem quem reprobaverunt ædificantes, hic factus est in caput anguli?
18Omnis qui ceciderit super illum lapidem, conquassabitur: super quem autem ceciderit, comminuet illum.
19Et quærebant principes sacerdotum et scribæ mittere in illum manus illa hora, et timuerunt populum: cognoverunt enim quod ad ipsos dixerit similitudinem hanc.
20Et observantes miserunt insidiatores, qui se justos simularent, ut caperent eum in sermone, ut traderent illum principatui, et potestati præsidis.
21Et interrogaverunt eum, dicentes: Magister, scimus quia recte dicis et doces: et non accipis personam, sed viam Dei in veritate doces.
22Licet nobis tributum dare Cæsari, an non?
23Considerans autem dolum illorum, dixit ad eos: Quid me tentatis?
24ostendite mihi denarium. Cujus habet imaginem et inscriptionem? Respondentes dixerunt ei: Cæsaris.
25Et ait illis: Reddite ergo quæ sunt Cæsaris, Cæsari: et quæ sunt Dei, Deo.
26Et non potuerunt verbum ejus reprehendere coram plebe: et mirati in responso ejus, tacuerunt.
27Accesserunt autem quidam sadducæorum, qui negant esse resurrectionem, et interrogaverunt eum,
28dicentes: Magister, Moyses scripsit nobis: Si frater alicujus mortuus fuerit habens uxorem, et hic sine liberis fuerit, ut accipiat eam frater ejus uxorem, et suscitet semen fratri suo.
29Septem ergo fratres erant: et primus accepit uxorem, et mortuus est sine filiis.
30Et sequens accepit illam, et ipse mortuus est sine filio.
31Et tertius accepit illam. Similiter et omnes septem, et non reliquerunt semen, et mortui sunt.
32Novissime omnium mortua est et mulier.
33In resurrectione ergo, cujus eorum erit uxor? siquidem septem habuerunt eam uxorem.
34Et ait illis Jesus: Filii hujus sæculi nubunt, et traduntur ad nuptias:
35illi vero qui digni habebuntur sæculo illo, et resurrectione ex mortuis, neque nubent, neque ducent uxores:
36neque enim ultra mori potuerunt: æquales enim angelis sunt, et filii sunt Dei, cum sint filii resurrectionis.
37Quia vero resurgant mortui, et Moyses ostendit secus rubum, sicut dicit Dominum, Deum Abraham, et Deum Isaac, et Deum Jacob.
38Deus autem non est mortuorum, sed vivorum: omnes enim vivunt ei.
39Respondentes autem quidam scribarum, dixerunt ei: Magister, bene dixisti.
40Et amplius non audebant eum quidquam interrogare.

Read LUCAM 20LUCAM 20
Compare LUCAM 20:5-40LUCAM 20:5-40